monumenta.ch > Cassiodorus > 24
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XXIII.Quod rursus Eusebius apud Constantinum impetrata venia pro Arianis egerit. <<<     >>> XXV.De divisione Antiocheni populi propter Eustathium.

Cassiodorus, 2, CAPUT XXIV.Qua fraude Eustathius Antiochenus sit episcopatu depositus et in exsilium deportatus, et qui post eum fuerint ordinati.

1 Venientes autem in Antiochiam, et amicitiarum induti vultum, maxima mulcatione [ed., Niv. et Frob., ministratione] potiti sunt. Veritatis enim propugnator magnus Eustathius largam eis hospitalitatem fraternitatis exhibuit. Cumque ad sacratissima loca pervenissent, et concordes vidissent eos, hoc est, Eusebium Caesariensem, Scythopolitam Patrophilum, et Aetium Lyddae, Laodiceae Theodotum et alios qui lepram Arii susceperant, nuntiaverunt eis quod cogitaverant, et cum eis venerunt ad Antiochiam.
2 Et schema quidem sub honore praemittebatur adventus eorum; quod vero propinabatur, erat pietatis bellum. Mulierem namque prostantem mercede negotiantes [ed., Niv. et Frob., conducentes], et linguam eius sibi impendi persuadentes, ad concilium venerunt [An. Dom. 331]. Proinde alios omnes foras ire praecipientes, ter miserrimam introduxere mulierem.
3 At illa infantulum sub mamilla demonstrans, aiebat ex concubitu Eustathii illum se et concepisse et generasse, eumque clamabat saepius impudentem. Is autem, qui calumniae eius tam manifestae conscius erat, iussit ut hanc rem si qui scirent deducerent [ed., deducerentur] ad medium. Illa vero dicente nullum se habere accusationis testem, iusiurandum ei iustissimi iudices intulerunt; lege scilicet aperte clamante [Deut. XIX, 15]: In duobus aut tribus testibus credi esse veracia, quae dicuntur; necnon et Apostolo praecipiente [I Tim. V, 19], ut nullus adversus presbyterum inscriptionem [ed., accusationem] factam extra duos aut tres testes accipiat.
4 Sed isti sacras contemnentes leges, contra talem virum accusationem sine testimonio receperunt. Cum ergo illa mulier iusiurandum praebuisset, adiecit: affirmans quia infans ille de concubitu esset Eustathii. Tunc itaque tanquam adversus adulterum isti amatores veritatis protulere decretum, aliis quippe de pontificibus (cum utique multi adessent, et pro apostolicis dogmatibus repugnarent, et omnimodis quae fuerant concinnata nescirent) aperte reclamantibus, et magnum Eustathium collaudantibus, decretumque illorum iniquum suscipi prohibentibus.
5 Hoc itaque facto, velociter huius notae [ed., Niv. et Frob., noxae] concinnatores ad imperatorem profecti sunt, eique persuaserunt quia vera fuisset inscriptio [ed., accusatio], et depositionis Eustathii iusta sententia quem tanquam adulterum atque tyrannum expelli fecerunt, exercitatorem pietatis simul et castitatis egregium. Et ille quidem per Thracias ad Illyrici deductus est civitatem. Isti vero prius quidem pro eo ordinaverunt Eulalium. Quo, tempore pauco, vivente, Eusebium Palaestinensem illuc [mss. et ed. V., illic] migrare voluerunt; eoque fugiente mutationem, et simul imperatore prohibente, fecerunt Euphronium.
6 Quo etiam, anno et paucis mensibus in episcopatu defuncto, Placito [Alter codicum Graecorum Πλακεντίῳ habebat, alter Φλακείτῳ.] illius Ecclesiae tradidere pontificatum. Isti vero omnes pestem Arii habuere celatam. Propterea namque multi pie viventium, et sacerdotum, et reliquorum, ecclesiastica relinquentes collegia, apud semetipsos conveniebant.
7 Quos universi Eustathianos appellabant, quia post egressum illius seorsum congregabantur. Porro mulier illa ter misera passionem crudelissimi languoris incurrens, manifestavit insidias; et illam tragoediae compositionem pariter enudavit, non duobus vel tribus, sed multis valde [ed., admodum] sacerdotibus, quae concinnata videbantur insinuans.
8 Ait enim pro pecuniis illam se facere praesumpsisse calumniam. Iusiurandum tamen non omnino fuisse falsum, quia ille infans de quo iuraverat filius erat cuiusdam Eustathii nomine, fabri ferrarii. [THEODORETUS, lib. I, cap. 21, p. 52.]
Cassiodorus HOME

bav823.95 bav824.73 bnf1603.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik